- NEFASTI Dies
- NEFASTI Diesdicebantur Romanis, quibus non licebat Praetori verba illa sollemnia fari, quae Fastisobtinebatn: Do, dico, Addico. Fastis enim diebus, dabat actionem, dicebat ius, addicebat tamres, quam homines, Ioach. Camerarius in Orat. Cicer. pro Flacco: qui quum trium essent generum, constituerunt in anno dies 287. praeter quos reliqui omnes erant nefasti, ubi sollemnia illa tria obticuerunt, interim causas agere, contionem habere et legem promulgare licuit. Erant et alii, Nefasti primo dicti, quibus quidem horis matutinis ius dicere non licebat, postmeridianis autem erat permissum, notati in Kal. literis N. P. quibus contrarii erant Fasti primo, F. P. cum post meridiem iustitium erat, mane autem farilicebat. De Nefastis Ovid. Fastor. l. 1. v. 47.Ille Nefastus erit, per quem tria verba silentur,Fastus erit, per quem lege licebit agi.Sunt qui Nefastos cum atris confundant, et Sueton. Tacitusque Nefastos pro atris nonnumquam ponunt: Sed, accurate loquendo, ita distinguuntur, ut omnis quidem ater Nefastus etiam sit, sed non contra omnis Nefastus ater. Namque et dies festi, Nefasti erant, atri autem non erant. Graecis Nefasti dies etiam ἀποφράδες dicuntur, qui cum ταῖς μελαίναις sive atris quoque dioni Cassio confunduntur, ut et Luciano, aliisque. Plato de LL. l. 6. Ο῾πόταν ἡμέραι μὴ καθαραί τινες, ἀλλ᾿ ἀποφράδες ὦσι. Α᾿ποφράδες tamen dies proprie Nefasti apud Graecos Scriptores, qui de rebus Romanis scribunt. Hinc Dionys. Halicarnas. Antiquit. Rom. l. 1. atram diem μέλαιναν καὶ ἀποφράδα vocat. Vide A. Gell. l. 4. c. 9. cum Notis Antonii Thysii IC. Item l. 5. c. 17. ubi rationem reddit, cur dies primi post Kalendas, Nonas, Idus, quos vulgus imperite nefastos dicebat, atri fuerint habiti. Vide quoque Ioh. Rosin. Antiquit. Rom. l. 4. c. 3.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.